Guido da Pisa e Hypermedia Dante Network

Testo introduttivo da inserire

Cantica Canto Verso Frammento Commento Autore
Inferno 1     Incipit prima cantica Comedie Dantis. In ista prima cantica autor tractat de peccatoribus et peccatis, et in ea secundum rationem humanam penas peccatis adaptat. Continet autem ista prima cantica XXXIIIIor cantus; cuius primi cantus titulus talis est: Incipit primus cantus prime cantice Comedie. In isto primo cantu autor prohemizat ad totam universaliter et generaliter Comediam, et ponit in hoc cantu principaliter duo: Primo, quomodo ipse volens ad montem virtutum ascendere, fuit a tribus vitiis impeditus, scilicet a luxuria, superbia et avaritia; que quidem vitia figurantur et designantur per tres feras que sibi apparuerunt, scilicet per lonzam, leonem et lupam. Secundo, ponit quomodo Virgilius, maximus poetarum, in auxilium suum venit, qui tenet typum et figuram rationis humane, qua mediante promittit sibi ostendere Infernum et Purgatorium. Sed quia ad divina et celestia contemplanda humana ratio non potest attingere, ideo promittit ei non per se, sed per celestem ductorem sive ducem, ostendere Paradisum. Viso titulo, licteram indagemus. Sed nota quod non est mea intentio procedere in hoc opere in omni passu vel loco more sermocinalis, seu naturalis, seu moralis scientie, singulariter et multipliciter dividendo, sed insistere circa licteram cuiuslibet scilicet cantus, summam summarie declarando, et demonstrando per quemlibet cantum qualem viam autor descendendo vel ascendendo facit, quot historias, quot questiones ac etiam prophetias, cum occurrerint, et quot comparationes sive similitudines ac etiam notabilia ponit. In isto primo cantu continentur unum vaticinium sive prophetia , tres istorie , due comparationes et unum notabile. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1     Anno enim Domini MCCCo quo scilicet anno fuit Rome generalis remissio omnium peccatorum, sedente in Sacrosancta Sede Romana Bonifatio papa VIIIo, sacro autem Romano vacante Imperio, de mense Martii, die veneris sancti, hoc est illa die qua mortuus fuit Christus, in aurora iste poeta more poetico fingit se istam Comediam, hoc est universa que continentur in ea, in visione vidisse. Unde ait in textu: Nel mezzo del cammin di nostra vita (Inf. I. 1) Medium namque vite humane, secundum Aristotilem, somnus est. Quod autem in aurora suas ceperit visiones videre, patet per textum ibi: «Temp'era dal principio del matino». Quod vero de mense Martii fuerit istud quod dicit, patet per illud quod immediate subsequitur: e 'l sol montava su con quelle stelle ch'eran con lui quando l'amor divino mosse da prima quelle cose belle. (Inf. I. 38-40) Amor enim divinus, quando in creatione mundi primum fecit celum et astra moveri, tunc sol erat in signo Arietis. Et in istud signum semper intrat quartodecimo Kalendis Aprilis, idest decimonono die mensis Martii, quo die creavit Deus celum et terram, secundum quod Romana tenet Ecclesia. Sed quod die veneris sancti, idest tali die qua Christus passus est, hanc habuerit visionem, demonstrat infra, cantu XXIo, dicens: Ier, più oltre cinque ore che quest'octa . mille dugento con sesanta sei, anni compiè che qui la via fu rotta. (Inf. I. 112-114) Nam die veneris sancti, hora scilicet nona, qua Christus in cruce moriens expiravit, petre scisse sunt, ut sacra evangeliorum testatur ystoria. Incipiens autem universa que vidit per ordinem enarrare, dicit quod in medio itineris nostre vite, hoc est in somno, invenit se in una silva obscura, que mundi errores et vitia prefigurat. Et assignat causam quia a recto itinere deviarat, quod quidem rectum iter viam significat virtuosam. Que autem et qualis fuerit ista silva, subiungendo declarat dicens: Et quant'a dir qual era è cosa dura, esta selva selvagia et aspra et forte che nel penser rinnuova la paura. (Inf. I. 4-6) Hoc est, dicere de ista silva quanta et qualis sit, est arduum et difficile. Sed tantum dico de ipsa quod adeo est aspra, silvestris et dura, quod quando recordor, etiam in illo cogitamine renovat michi timorem pariter et pavorem. Concludit autem omnia que in ista silva conspexit et sensit, que quidem enarrare non potest uno solo verbo, dicens: Tant'è amara che poco è più morte; ma per tractar del ben ch'i' vi trovai dirò dell'altre cose ch'i' v'ò scorte. (Inf. I. 7-9) Hoc est: tantum est amara ista silva, quod ipsa mors, que est amarior omni amaritudine, modicum amarior esse censetur. Sed ut enarraret nobis bona que elicere inde potuit, promittit se dicturum de aliis rebus quas ibidem esse conspexit. Causam autem quare universa que vidit in ista silva narrare non potest assignat, dicens: I' non so ben ridir com'i' v'entrai, tant'era pien di sonno in su quel punto che la verace via abandonai. (Inf. I. 10-12) Hoc est in illo punto in quo ego deserui viam rectam, [in] tantum eram gravi sopore gravatus, quod ego nescio dicere mee principia visionis. Ambulans vero autor, sive potius devians atque errans per confusionem istius silve, tandem ad radicem unius collis devenit, ad quem habet terminum ista vallis, que timore horribili vulneraverat cor ipsius. Et tunc oculos elevavit ad montem quem illius planete, qui omnem hominem per omnem callem via recta deducit, vidit radiis coopertum. Unde ait in textu: Ma po' ch'i' fu' al più d'un colle giunto, là dove terminav'a quella valle che m'avea di paura il cor compunto, guardai in alto et vidi le sue spalle, vestite già de' raggi del pianeta che mena dricto altrui per ogni calle. (Inf. I. 13-18) Et tunc ille timor, qui in lacu duraverat sui cordis, propter obscurum transitum quem de nocte fecit, que quidem nox nil aliud sonat quam horribiles tenebras que obscurant et horrificant illam silvam, quia ibi nullus dies sed perpetua nox est, viso monte clarissimis radiis illustrato, fuit aliquantulum qietatus. Et nota quod dicit aliquantulum et non totaliter quia accidit sibi sicut solet accidere naviganti, qui postquam evasit pericula maris et ad ripam descendit, pre timore nondum digesto adhuc habet anelitum fatigatum, et cum tali anelitu, statim quod de navi descendit, se vertit ad marina pericula que evasit. Unde ait in textu: Allor fu la paura un poco queta che nel lago del cor m'era durata la nocte ch'i' passai con tanta pieta. E come quei che con lena affannata, uscito fuor del pelago a la riva, si volve a l'aqua perigliosa et guata, (Inf. I. 19-24) Posito exemplo nautarum, dicit quod animus suus, qui adhuc illa pericula silvestria fugiebat, se retro convertit ad revidendum passum quem nunquam evasit persona aliqua certe vivens. Quasi dicat: Ego me verti ad considerandum et ymaginandum peccata et scelera que reliqui, que quidem nullus vivens evadere potest, quia non est qui vivat et non peccet. Ideo ait in textu: Così l'animo mi' c'ancor fuggiva, si vols'a dietro a rimirar lo passo che non lasciò giammai persona viva. (Inf. I. 25-27) Posita autor evasione silvana, ponit quod postquam ad radicem montis applicuit duo fecit: primum est quod aliquantulum fesso corpori pausam dedit; secundum est quod, corpore recreato, reincipit aggredi operibus illam viam deserte ripe, quam prius incipere animo cogitabat. Quem vero modum in ascendendo tenuerit, demonstrat dicens quod pes inferior firmior semper erat. Et hoc est quod ait in textu: Poi ch'èi posta'un poco 'l corpo lasso, ripresi via per la piaggia diserta, sì che 'l piè fermo sempr'era il più basso. (Inf. I. 28-30) Et ecce, dum sic gradiens versus illius montis se altitudinem autor sullevaret, in principio quasi ripe una lonza levis et compta multum, que tota diversis erat maculata coloribus, sibi apparuit a sua facie non recedens, imo tantum suum iter quod inceperat impedivit, quod ipse fuit pro retrogradiendo pluribus vicibus fere versus. Sed quia iam noctis tenebre recedebant et aurora surgebat, videns illas prefulgidas stellas que in societatem Arietis ascendebant, cepit ex tali visione aliquantulum confortari, et contra illam bestiam vigore spiritus roborari. Et hoc est quod intendit in textu ibi: Et ecco, quasi al cominciar dell'erta, una lonza legera et presta molto, che di pel maculato era coverta; et non mi si partia dinanzi al volto, anz'impediva tanto il mio cammino, ch'i' fui per ritornar più volte volto. Temp'era dal principio del mattino, e 'l sol montava in su con quelle stelle ch'eran con lui quando l'amor divino mosse da prima quelle cose belle; sì c'a bene sperar m'era cagione di quella fiera la gaietta pelle, l'ora del tempo, et la dolce stagione; (Inf. I. 31-43) Quasi dicat: Sol qui iam ab inferiori emisperio ad nostrum superius emisperium ascendebat, et aurora, que ipsum preibat, michi contra illam feram deceptibilem et fraudulentam fiduciam ministrabant, sed non tantam quod timorem michi non daret etiam unus leo qui contra me cum capite elevato et fame rabiosa tam velociter veniebat, quod aer inde contremiscere videbatur. Ideo in textu inmediate subsequitur: ma non sì che paura non mi desse la vista che m'apparve d'un leone. Questi parea che contra me venesse, con la test'alta et con rabiosa fame, sì che parea che l'aer ne temesse. (Inf. I. 44-48) Positis autor impedimentis que a lonza sustinuit et leone, ad enarrandum tertium manum mittit, dicens quod una lupa, que onerata omni aviditate et fame in sua macilentia videbatur, et que multas gentes fecit iam vivere luctuosas, tantum sibi gravaminis irrogavit, quod ipse autor spem perdidit quam habebat ad illam altitudinem saliendi. Unde ait in textu: Et una lupa, che di tutte brame semblava carca ne la sua magrezza, et molte genti fe già viver grame, questa mi porse tanto di gravezza con la paura c'uscia di sua vista, ch'i' perde' la speranza dell'altezza. (Inf. I. 49-54) Qualiter autem ex visione illius lupe autor fuerit contristatus, exemplificando subiungit dicens quod, quemadmodum ille qui libenter lucratur, vel aliquid aliud voluntario et ardenti animo operatur, cum tempus sue intentioni contrarium appropinquat in suo corde medullitus contristatur, sic eodem modo fuit ipse ad visionem illius bestie contristatus; et hoc totum quia illa bestia sine pace, sibi obviam veniendo, paulatim paulatim impellebat ipsum ad illam obscuram silvam, ubi splendor et presentia solis tacet. Et hoc est quod resonant verba textus: Et qual è quei che volontieri acquista, et giugne il tempo che perder lo face, che 'n tutti i suo' pensier piange et s'attrista; tal mi fece la bestia senza pace, che, venendomi 'ncontro, a poco a poco mi ripingeva la'dove 'l sol tace. (Inf. I. 55-60) Dum autem sic ruendo reverteretur ad yma, ante suos oculos quidam se obtulit, qui videbatur quod propter longum silentium esset raucus. Quem cum vidisset autor, suspirando clamavit: «Miserere mei, quicumque tu es, vel umbra vel homo certus». Unde ait in textu: Mentre ch'i' ruinava in basso loco, dinanzi alli occhi mi si fu offerto chi per lungo silentio parea fioco. Quand'i' vidi costui nel gran diserto, «Miserere di me», gridai a lui, «qual che tu sii, od ombra od omo certo». (Inf. I. 61-66) Rogatus iste qui apparuit ab autore, manifestat se esse Virgilium per quinque signa; sed primo respondet dubitationi autoris. Dubitabat enim autor utrum iste qui sibi apparuit esset verus homo in corpore vivens, an esset anima a corpore separata. Cui dubitationi respondens ait: «Non homo» -- subaudi sum, quia homo componitur ex anima et corpore -- «sed sum anima a meo olim corpore separata». Ideo sequitur: «Homo iam fui». Cuius autem anima fuerit, per quinque signa breviter manifestat: Primo, per locum ubi fuit genitus atque natus, quia in civitate Mantue, que est antiquissima et famosissima civitas in provincia Lombardie. Unde ait in textu: «Ambo mei parentes fuerunt lombardi, patria mantuani». Secundo, per tempus quando natus fuit, quia tempore Iulii Cesaris, dicens: «Natus fui sub Iulio, quamvis tarde»; tarde ideo dicit, quia prope mortem ipsius Iulii. Tertio, per locum ubi vixit, studuit et conversatus est, quia Rome, sub secundo imperatore Romano, Octaviano scilicet Augusto. Unde ait: «Et vixi Rome sub bono Augusto, tempore scilicet deorum mendacium atque falsorum». Quarto, per officium quo in mundo refulxit, quia poeta. Ideo ait: «Poeta fui». Sed quia multi poete fuerunt tempore illo, ideo quinto et ultimo, se manifestat per librum Eneydorum, quem de gestis Enee, Anchisis filii, composuit et descripsit. Ideo ait in textu: «Cecini de illo iusto filio Anchisis, qui venit a Troya postquam superbum Ylion extitit concrematum». Unde [ait] in textu: Risposemi: «Non homo, homo già fui, et li parenti miei furon lombardi, mantuani per patria amendui. Nacqui ^sub Iulio~, ancor che fosse tardi, et vissi a Roma sotto 'l buono Augusto, nel tempo delli d@ei falsi et bugiardi. Poeta fui, et cantai di quel giusto filliuol d'Anchise che venne da Troya, poi che 'l superbo Ylion fu combusto.[»] (Inf. I. 67-75) Postquam vero se manifestavit autori, Virgilius videns ipsum ex pugna ferarum ad ea que evaserat pericula remeare, ipsum autorem dulci locutione inducit ad duo: Nam primo incutit ei timorem, qui retrahit hominem a peccatis, dicens: «Sed tu quare reverteris ad tot et talia nocumenta de quibus» -- supple Dei adiutorio -- «evasisti?» Secundo, ipsum allicit ad amorem, qui facit hominem scandere ad virtutes, dicens: «Quare non ascendis delectabilem montem, qui est causa et principium omnis boni?» Et hoc est quod habetur in textu: «Ma tu perché ritorni a tanta noia? perché non sali il dilettoso monte, ch'è principio et cagion di tutta gioia?». (Inf. I. 76-78) Delectatus autor benigna visione Virgilii, et eius dulci colloquio confortatus, cum quadam admiratione et reverentia filiali incipit sibi loqui. In qua quidem locutione breviter tria facit: Nam primo, captat suam benivolentiam; secundo, exprimit suam miseriam; tertio, implorat suum adiutorium sive gratiam. Primum ibi: «Es tu ne ille Virgilius et ille fons qui tam largum fluvium scientiarum expandis?» Et ibi: «0 aliorum poetarum honor et lumen, tu es meus magister et meus autor; tu es solus ille a quo ego accepi illum pulcrum stilum qui michi fecit honorem». Secundum ibi: «Vide bestiam pro qua ego ad ea que reliqueram me converti». Tertium ibi: «Adiuva me ab illa, famose sapiens, que venas et pulsus contremiscere michi facit». Et hec tria patent in lictera. «Or se' tu quel Virgilio et quella fonte che spandi di parlar si largo fiume?» rispuos'i' lui con vergognosa fronte. «O delli altri poeti honore et lume, valliami il lungo studio e 'l grand'amore che m'ha fatto cercar lo tuo volume. Tu se' lo mi' maestro e 'l mio autore, tu se' solo colui da cu' io tolsi lo bello stile che m'ha fatto onore. Vedi la bestia per cu' io mi volsi; aiutami da lei, famoso saggio, ch'ella mi fa tremar le vene e' polsi». (Inf. I. 79-90) Postquam vero Dantes benivolentiam magistri captavit, suam miseriam explanavit, et dicti magistri gratiam imploravit, Virgilius ipsum ad sui sequelam inducit. Et ut eum magis alliciat ad sequendum, duo breviter facit: Nam primo incutit ei timorem, exarando sibi malivolas proprietates illius tertie fere, scilicet lupe, dicens: «Tibi convenit tenere aliam viam, si vis evadere de isto loco silvestri, quia illa bestia pro qua vociferando tu clamas non permittit aliquem transire per suam viam, imo tantum eum impedit quod ipsum occidit; et habet naturam ita malivolam atque ream, quod nunquam implet suam avidam voluptatem, et post pastum habet maiorem famem quam prius. Multa sunt enim animalia quibus exhibet se uxorem, et plura erunt adhuc quousque veniat ille velter qui eam mori faciet cum dolore. Iste vero velter non cibabit -- subaudi neque alios neque se -- terra vel peltro, sed amore, sapientia et virtute -- subaudi cibabit -- et hoc quia sua natio erit inter feltrum et feltrum. Illius etiam humilis Ytalie erit salus, pro qua mortua fuit virgo speciosa Camilla, necnon et Eurialus et Turnus et Nisus. Iste enim velter ipsam lupam expellet de villa in villam, quousque ipsam in Infernum remittet, unde primo invidia ipsam traxit. Secundo, postquam Virgilius autori timorem incussit, nunc eum allicit ad amorem, promittendo sibi ostendere secreta omnia que sunt in Inferno, Purgatorio, ac etiam Paradiso, dicens: Unde ego pro tuo meliori cogito et discerno quod tu me sequaris et ego ero tuus dux, et traham te hinc per locum eternum, ubi stridores audies desperatos, videbisque spiritus antiquos dolentes atque gementes, qui ad secundam mortem, hoc est ad corporum coniunctionem, exclamant. Et post hec videbis eos qui in igne -- subaudi Purgatorii -- sunt contenti. Et causam quare contentantur in igne assignat dicens, quia sperant ascendere, purgatis offiensis, ad gaudia Paradisi, ad que si ascendere postea volueris, anima -- subaudi alia -- dignior ad hoc erit, et cum ipsa te in meo recessu dimittam. Causam vero quare ad ostendenda celestia se dicit indignum assignat immediate cum dicit: Inf. I. 136) Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 1 Nel mezzo del cammin di nostra vita. Per istud dimidium nostre vite accipe somnum, in quo, secundum Macrobium super Somnio Scipionis , quinque visionum speties sive genera contemplantur; hoc est: oraculum, visio, somnium, insomnium et fantasma. Cuiusmodi autem spetiei vel generis fuerit ista visio quam habuit ipse Dantes, transcurrendo ista quinque genera visionum videbimus manifeste. Oraculum enim, secundum eundem Macrobium, est cum in somnio parens, idest pater aut mater, vel alia sancta persona gravisque, seu sacerdos, seu angelus, seu etiam ipse Deus, aperte aliquid demonstrat eventurum vel non eventurum, faciendum sive vitandum. Visio est cum id quod quis videt in somnio eodem modo illud respicit vigilando; ut cum in somnio vidi me in cathedra sublimatum, facto die sum electus vel factus episcopus sive abbas. Somnium proprie vocatur illa visio que figuris tegitur et ambagibus nubilatur, et que non nisi per interpretationem potest intelligi vel cognosci. Huius autem somnii V. sunt speties: aut enim est proprium, aut alienum, aut commune, aut publicum, aut generale. Tunc enim somnium dicitur proprium quando quis aliquid somniat tantum modo de se ipso. Alienum somnium est quando quis non circa se nec de se, sed circa alium et de alio, videt aliquid in quiete. Commune tunc somnium est quando quis aliquid videt quod et alium et se tangat. Publicum somnium est quando quis sue civitati vel foro vel teatro seu quibuslibet publicis ianuis menibus actibusve triste vel letum aliquid viderit evenire. Generale vero somnium est cum circa solis orbem lunaremque globum seu sydera, sive celum, sive aerem, sive maria, sive terras, quis somniat innovatum. Hec autem visio quam vidit in somnio iste autor potest dici: Primo oraculum, quia gravis persona, ut puta Virgilius, in prima cantica, sanctaque, ut puta Cato et Statius, in secunda, parensque, ut puta Cacciaguida, et sacerdos, ut puta sanctus Bernardus, angeli, et ipse Deus in tertia, clara sunt sibi visione monstrati. Secundo potest dici visio, quia ipsa loca, ad que anime post mortem corporum vadunt, ymaginaria visione conspexit. Tertio potest dici somnium: et primo proprium, quia multa in Inferno, Purgatorio ac etiam Paradiso de se audivit, vidit et sensit; secundo potest dici alienum, quia multa circa alienos et de alienis sibi revelata fuerunt, vel quia quem statum aliorum sortite sunt anime deprehendit; tertio potest dici commune, quia multa que sibi mixtim et aliis contingere debebant aspexit, vel quia eadem loca tam sibi quam ceteris eiusdem meriti didicit preparari; quarto potest dici publicum, quia varietates et mutabilitates non solum sue civitatis, sed aliarum quam plurium, audivit et vidit; quinto potest dici etiam generale, quia Infernum, Purgatorium, celum, celique cives, ipsamve beatissimam Trinitatem, sibi adhuc in carne viventi sunt videre concessa. Alia autem duo genera visionum, insomnium scilicet et fantasma, a sua visione penitus excluduntur. Sed nichilominus quid de ipsis idem Macrobius sentiat videamus. Insomnium enim est quotiens homo, cum cura oppressi animi, sive corporis, sive fortune, vadit cubitum sive dormitum. Cum cura enim animi vadit ille dormitum, qui vulneratus amore, cogitaminibus venereis totus plenus, que minime habet, somniat se habere. Unde Hero in epystola ad Leandrum ait: Me miseram brevis est hec et non vera voluptas, Nam tu cum somno semper abire soles. Et regina Dido ait ad Annam, ut scribit Virgilius in quarto libro Eneydorum: «Anna soror, que me suspensam insomnia terrent» . Cum cura vero corporis vadit ille cubatum, qui nimio cibo potuve gravatus se somniat suffocari, vel cum exuriens somniat manducare. Cum cura vero fortune ille vadit dormitum qui se existimat vel potentia vel magistratu aut promoveri pre desiderio, aut exui pre timore. Hec et his similia quoniam ex habitu mentis, sicut prevenerant vigilando, ita turbant etiam dormiendo. Et hinc est quod una cum somno veniunt, et una cum somno pariter evanescunt. Falsa enim esse insomnia; nec etiam Maro, VI Eneidorum, tacuit dicens: «Sed falsa ad celum mittunt insomnia manes» . Amorem quoque describens, cuius curam semper sequuntur insomnia, ait quarto libro: Herent infixi pectore vultus Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Fantasma autem est cum inter vigiliam et quietem in quadam, ut aiunt, prima somni nebula, adhuc se vigilare extimans qui dormire vix cepit, ex quibusdam fumositatibus cerebrum obnubilantibus, aspicere videtur in se irruentes vagantesque formas, a natura seu magnitudine seu spetie discrepantes. Ista duo ultima genera visionum cura interpretationis indigna sunt. Reliqua vero tria aliquid veri significant et important. In dimidio igitur nostre vite, idest in somno, secundum quem nichil differt stultus a sapiente, prout Philosophus vult in fine primi libri Ethicorum, fingit autor suas visiones vidisse. Quidam autem opinantur dimidium nostre vite etatem in qua erat autor, quando istam incepit condere Comediam. Dicunt enim ipsum XXXV annos habuisse, vel circa; et secundum istum modum ponunt etatem hominis usque ad annum septuagesimum protelari. Sed iste numerus sive limes humane vite a Divina videtur discrepare Pagina etiam et pagana. Divina enim Pagina narrante didicimus quod Deus, iratus peccatis hominum, humane vite cursum post diluvium breviavit; sed non posuit septuagesimum annum fuisse postea limitem nostre vite, cum post inveniatur homo vixisse centum quinquaginta annis et ultra. Nostris etiam temporibus videmus quod, in multis partibus, multi centesimum vigesimum annum non solum attingant, sed etiam excedant. Statius etiam, primo libro Thebaidos, humane vite terminum ponit centesimum et vigesimum annum esse, ubi loquitur de etate regis Adrasti, dicens: Rex ibi tranquille, medio de limite vite In senium vergens, populos Adrastus habebat. Ubi dicit glosa quod medius limes vite nostre est annus sexagesimus. Cum hoc etiam concordat Iosephus dicens: Hunc terminum vite a Deo post diluvium fuisse homini constitutum. Sed, re vera, cursus humane vite nullo potest termino terminari, quia, licet etates hominis limitentur, ultima tamen nequaquam a sapientibus limitatur; ut habetur infra, cantu XXVII, super illo verbo: Quando mi vidi giunto in quella parte di mia età dove ciascun dovrebbe calar le vele et raccollier le sarte, (Inf. XXVII. 79-81) Autor autem cursum humane vite annorum numerum esse non ponit, sicut patet ex textu primi cantus et penultimi ac etiam ultimi Comedie. Nam in isto primo cantu dicit: I' non so ben ridir com'i' v'entrai, tant'era pien del sonno in su quel punto che la verace via abandonai. (Inf. I. 10-12) Et in penultimo cantu, in quo introducit beatum Bernardum sibi in illa visione dicentem: Ma perchè 'l tempo fugge che t'assonna qui farem punto, etc. (Par. XXXII. 139-140) Deinde etiam in ultimo cantu, premissa comparatione: «Qual @e colui che sognando vede» (Par. XXXIII. 58), rem comparatam, idest se ipsum, cum dicit: «cotal son io, che quasi tutta cessa / mia visione, etc.» (Par. XXXIII. 61-62). Unde per hoc patet quod autor dimidium vite nostre somnum esse prefingat. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 2 Mi ritrovai per una selva 'scura. Ista silva in qua autor errasse se dicit, est iste mundus plenus arboribus peccatorum: qui dicitur silva obscura per veri ignorantiam, silvestris per boni carentiam, aspera per mali adherentiam, et fortis per detinentiam, quia fortiter et tenaciter hominem detinet irretitum. Vel per istam silvam asperam et confusam possumus huius autoris accipere civitatem, que suo tempore plena fuit erroribus, divisionibus atque guerris; nam multo tempore bellis fuit civilibus conquassata; in qua quidem divisione et errore iste autor propriis laribus fuit pulsus. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 3 Chè la diritta via era smarrita. Hoc dicit quia in confusione et errore vitiorum homo a recto virtutum tramite deviando discedit. Nam virtus inter duo extrema, hoc est inter plus et minus, consistere comprobatur. Unde Philosophus dicit quod virtus est medium superfluitatis et indigentie. Per hanc itaque viam homo debet incedere virtuosus, ut non declinet neque ad dexteram superfluitatis neque ad sinistram indigentie. Unde ait Moyses ad regem Edon, ut habetur in libro Numerorum : Via regia gradiemur, non declinabimus ad dexteram neque ad sinistram. Dicitur autem virtus via regia quia per virtutem devenitur ad civitatem regiam summi regis, quam viam ideo Christus dicit in Evangelio esse strictam, licet sit regia, quia, secundum Tullium, virtus est circa arduum et difficile. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 4-7 Et quant'a dir qual era è cosa dura, usque ibi: litera plana est. Et ideo non intendo, ubi litera plana sit, diutius immorari. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 8 Ma per tractar del ben ch'i' vi trovai. Queri potest hic, cum in mundi confusionibus et erroribus nichil boni valeat reperiri, que bona autor conspexerit in hac silva? Et dicendum quod homo sapiens, dum mala mundi considerat et ipsum instabilem esse cernit, dumque in peccatis satietatem et requiem invenire non potest, mundus et ea que in mundo sunt sibi incipiunt displicere. Et tunc, quia cor hominis sine desiderio esse non potest, ad virtutes incipit anelare, et sicut ait beatus Gregorius: Gustato spiritu, desipit omnis caro. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 10 I' non so ben ridir com'i' v'entrai. Bene dicit, quia vere nullus scit dicere qualiter et quomodo primo ingreditur istam silvam, idest quomodo primum labitur in peccatum. Istud enim est illud quartum quod Salomon penitus ignorasse se dicit. Tria, inquit, sunt michi difficilia, et quartum penitus ignoro: viam aquile in celo, viam navis in medio mari, viam colubri super petram, et viam adolescentis in adolescentia sua. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 11 Tant'era pien del sonno in su quel punto. Hic manifeste apparet quod suas visiones in somno finxerit se vidisse, et sic confirmat dictum superius positum: «Nel mezzo del camin di nostra vita». Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 13 Ma po' ch'i' fui al piè d'un colle giunto. Per istum collem sive montem accipe altitudinem et excellentiam virtutum, que faciunt hominem ad alta ascendere et superna. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 16-17   Iste planeta, qui suis radiis montem vestit, est prefulgida stella Venus, que tenet typum et similitudinem caritatis, que est omnium virtutum fulgidum ornamentum, sicut humilitas stabile fundamentum. Ad evidentiam autem predictorum clarius et perspicacius enodandam, est allegorice attendendum quod ista silva adeo tenebrosa statum peccati, mons vero luminosus virtutis statum, figurative tipiceque designant. Inter que duo, silvam videlicet atque montem, autor, qui humane nature liberum arbitrium representat, se invenisse confingit. Nam Deus, quando humanam naturam libero dotavit arbitrio, apposuit sibi bonum et malum, iuxta illud: Ignem et aquam apposui tibi ad quodvis extende manum tuam. Dantes vero, volens instruere hominem inter premissa contraria constitutum, exemplo sui poetice hic inducit, ut relicta silva malorum ad montem bonorum accedat. Qui quidem mons prefulgide stelle radiis illustratus dicitur et vestitus, quia caritas in stella Veneris, inquantum ad amorem disponit, hic allegorice figuratur. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 18 che mena dricto altrui per ogni calle. Natura sancti amoris est ista, quod per omnem viam prosperam vel adversam hominem recte ducit, quia nec in adversis deprimitur, nec in prosperis elevatur. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 22-27   PRIMA COMPARATIO. Utraque comparatio est moralis et summitur: prima a nautis sive marinariis, qui dum evadunt pericula maris, statim quod ad terram pervenerint, ad ea que evaserunt pericula se revolvunt. Sic autor, postquam evasit pericula silve, statim quod ad montem pervenit, ad illa pericula que evaserat se convertit. Alia comparatio a mercatoribus summi potest, qui dum libenter et solicite acquirunt, statim quod tempus lucrationi contrarium appropinquat, medullitus contristantur. Sic fecit autor, qui dum montem ascenderet, postquam fuit ab illa fera tertia prepeditus, cepit mirabiliter contristari. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 30 sì che il piè fermo sempr'era 'l più basso. Facit hic autor sicut faciunt ascendentes, qui quando aliquam viam arduam saliunt vel ascendunt, semper habent pedem inferiorem firmiorem. Qui quidem pes, moraliter exponendo, accipitur pro timore; habet enim timor talem proprietatem, quod hominem firmat ne in peccata labatur. Ubi nota quod duo sunt necessaria homini volenti ascendere ad virtutes: Primum est timor, qui firmat hominem ne peccet. Unde Salomon: Per timorem Domini declinat omnis homo a malo . Et proverbium vulgare: Paura guarda vigna, ma non mala famillia. Secundum est amor, qui movet et incitat ad agendum; operatur enim magna si est. Unde beatus Gregorius, loquens de illo amore quem homo debet habere ad Deum et ad quem omnes alii amores debent regulariter regulari, ait: Amor Dei non est otiosus; operatur enim magna si est; si autem operari negligit, amor non est. Per timorem itaque et amorem efficitur homo bonus. Pes igitur inferior, qui stat firmus, timorem; pes vero superior, qui movetur, amorem significat et importat. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 31-32   Hic tangit autor, figurative loquendo, tria vitia que impediunt omnem hominem volentem scandere ad virtutes; que quidem tria vitia radices sunt omnium vitiorum et omnibus bonis operibus adversantur. Prima namque fera dicitur lonza, diversis depicta coloribus, et signat luxuriam, que adolescentes maxime ad se trahit. Secunda fera dicitur leo, qui propter suam audaciam et propter coleram quam habet adustam, propter quam dicitur pati quartanam, superbiam prefigurat, que quidem maxime habet iuvenes impedire; quia talis etas avida est honoris, sicut adolescentia est avida voluptatis. Tertia vero fera dicitur esse lupa, que propter sui ingluviem et insatiabilem famem habet avaritiam figurare. Que quidem senescentes habet spetialiter impedire, et semper ipsa cum ipsis senescentibus iuvenescit, nunquamque senescit. Et hoc est quod resonant verba textus, ubi loquitur de lupa predicta: et à natura sì malvagia et ria, che mai non empie la bramosa vollia, et dopo 'l pasto à più fame che pria. (Inf. I. 97-99) Et ideo beatus Ieronimus bene ait: Cum cetera vitia in homine senescant, sola avaritia iuvenescit. Legitur enim de naturis luporum quod quanto magis etate senescunt, tanto magis sevitia iuvenescunt. Et, ut ista tria clariori luce mistice videamus, est notandum quod Dantes tenet in hoc loco typum et figuram hominis universales etates humane nature currentis. Que quidem etates, licet sint septem, ad ternarium tamen numerum reducuntur, videlicet ad adolescentiam, iuventutem et senectutem. Quas tres etates ponit a tribus principalibus vitiis, que omnia alia vitia intra se continent, impediri: Primo a luxuria, que sui delectabili venustate maxime, prout supra dicitur, allicit hominem in adolescentia constitutum. Ideoque dicitur eius pellis variis coloribus esse picta, que pellis allegorice intellecta illa signa venerea prefigurat, que carnali amore hominem detinent irretitum, prout sunt lascivi: visus, colloquia, risus et tactus. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 34-36   Et hoc est quod resonat textus: Quasi dicat; Licet vellem ad montem virtutum ascendere, illius fere variata depictio me a bono proposito revocabat. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 37-43   Sic allegorice est summendum. Licet enim autor ad aspectum lonze que, ut dictum est, luxuriam prefigurat, plurimum titubaret, tamen, ut prudens somniorum interpres, concepit in sue tempore visionis per illam variatam pellem, que delectationem et pulcritudinem in se gestat, ad meliora, hoc est ad summam pulcritudinem delectationemque posse transire. Iuxta quod ad Romanos scribit Apostolus: Invisibilia Dei per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur . Nam si tanta pulcritudo in creaturis ac etiam tanta delectatio reperitur, quorum primum est vanum reliquum vero insatiabile, quanta debet esse pulcritudo firma celestis et delectatio duratura? Idcirco sic construe textum: ; idest matutinali tempore quo ab oriente aurora incipit emicare, michi apparuit illa fera. Et ad istud tempus clarius declarandum, quo scilicet anni tempore istam habuit visionem, ait: e 'l sol montava in sù con quelle stelle ch'eran con lui quando l'amor divino mosse da prima quelle cose belle; Hoc est, illo enim tempore atque hora sol ad nostrum emisperium ascendebat cum illis, scilicet stellis, que erant cum ipso quando amor divinus, qui, secundum Boetium, stabilis manens dat cuncta moveri, ipsum cum ipsis a primordio primum movit. Et hoc fuit quarta die creationis mundi, iuxta beatum Ambroxium in himno dicentem: Quarto die qui flameam solis rotam constituens, lune ministrans ordinem vagosque cursus syderum, fuit autem sol creatus in signo Arietis; quod quidem signum intrat circa decimum nonum Martii. Dicit igitur autor concludendo quod illa dulcis hora, quia tempore matutino, quo vera somnia et non falsa, utilia et non damnosa, solent plurimum apparere, sibi melioris spei causam intulit, ut, considerata pulcritudine pellis fere, posset ad meliora procedere. Ideo sequitur in textu: sì c'a ben sperar m'era cagione di quella fiera la gaetta pelle, l'ora del tempo et la dolce stagione; Quasi dicat: Illud dulce tempus et hora michi spem ac fiduciam ministrarunt, ut illius fere pellis gaetta, idest delectabilis et iocunda, optimum esset signum a carnalibus ad spiritualia et a terrenis ad celestia respirare. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 44-45   Sic est intelligendum: Quamvis enim in bonam partem sumpserim illius fere visionem, ratione temporis matutini michi bonam fiduciam ministrantis, non tamen tantam quantam michi expediebat, quia michi apparuit unus leo, quo viso perdidi fiduciam iam conceptam. Circa quem leonem, secundum licteram quatuor considerare debemus: Primum est quia non dicit eum absolute fuisse leonem, sed habuisse effigiem leoninam, ibi: «la vista che m'apparve d'un leone». Secundum, quia dicit ipsum contra se erecta cervice venisse, ibi: «Questi parea che contra me venisse». Tertium est quod ponit in ipso rabiosum ac famelicum appetitum, ibi: «et con rabiosa fame». Quartum est quod ex suo aspectu aeri timorem ingerere videbatur, ibi: «s@i che parea che l'aer ne temesse». Ista quatuor allegorice exponendo, peccatum superbie prefigurant; nam peccatum superbie dicitur habere effigiem leoninam, non tamen ipsum esse leonem. Videtur enim leo, sed non est. Nam superbia, cuius appetitus est propria excellentia, videtur in se habere maxime tria: Primo altam excellentiam et maiestatem, sed deducit ad infimum precipitium et immanitatem, et hoc est valde cecum appetere. Seneca, octavo Tragediarum: «Ceca est temeritas que petit casum ducem» . Secundo videtur habere securitatem et firmitatem, et habet in se periculum et varietatem. Rami enim arboris, secundum Crisostomum, qui sunt in ymo sunt in quiete et securitate; qui autem sunt in vertice, facile a ventis agitantur atque franguntur. Unde monet Seneca dicens: Redige te ad yma a quibus cadere non potes. Refert Valerius quod dum quidam rex coronari deberet, coronam manu tenens, ad principes suos ait : O nobilem magis quam felicem coronam, quam si quis cognosceret quam multis periculis et solicitudinibus plena sit nec humi iacentem tollere vellet. Seneca, secundo Tragediarum: «Dum excelsus steti nunquam pavere destiti» . Tertio videtur habere durabilitatem et habet status et vite brevitatem; Ecclesiastici X : Omnis potentatus brevis vita. Seneca, nono Tragediarum , loquens de Neronis imperatoris superbia ait: Licet extruat marmoribus atque auro tegat superbus aulam limen, ducis servent armate coortes, mittat immensas opes exhaustus orbis, supplices cruentam dexteram parthi petant. Regna divitias ferant, veniet dies tempusque quo reddat animam nocentem sceleribus suis, iugulum hostibus desertus et destructus ac cunctis egens. Et sic patet primum. Ideo bene ait autor in textu: «la vista che m'apparve d'un leone». Circa secundum, nota quod superbia erecta cervice contra omnem hominem semper vadit; et non solum contra hominem, sed etiam contra Deum. De primo Plautus, poeta comicus, in persona superbie loquens ait: Minores despicimus, maioribus invidemus, ab equalibus dissentimus. De secundo, Propheta invehens in superbos: Ambulant, inquit, contra Deum extento collo . Ideo bene ait in textu: «Questi parea che contra me venesse / con la test'alta». Nam semper superbus se erigit contra Deum. Psalmista: «Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper» . Exemplum regis Capanei gigantis, de quo habetur infra, circulo VII, cantu XIIII . Circa tertium, nota quod superbia nunquam honoribus et dignitatibus satiatur. Exemplum habemus in primo angelo, qui positus a Deo in tanto culmine dignitatis, superveniente superbia contentari non potuit; et ideo rabiosam dicitur pati famem. Exemplum Alexandri, de quo narrat Valerius, libro octavo, capitulo de cupiditate glorie, quod habebat tam insatiabile pectus, quod nullis honoribus nullisque victoriis repleri valebat. Nam cum quidam suus comes, nomine Anaxarcus, sibi semel dixisset quod suus preceptor Democritus dicebat innumerabiles mundos esse, ait: «Heu me miserum, quod nec uno quidem adhuc sum potitus». Et addit Valerius: Angusta uni homini possessio fuit que deorum omnium domicilio suffecit. Ideo ait in textu: «et con rabbiosa fame». Circa quartum vero et ultimum est notandum quod ipsa superbia molestat et infestat maxime cum in tirannidem convertitur. Etiam sanctos Dei, qui per aerem figurantur quia a terrenis elevati, solum celestia concupiscunt. Et licet ipsam infestationem diligant pro se ipsis, quia est eis, secundum Gregorium, sicut lima ferro et fornax auro, tamen pro timidis et tepidis ipsam timent. Unde Christus in sua passione, Iudeis et militibus Pilati querentibus ipsum capere et tenere, ait: Si me vultis, ego sum; sinite hos abire . Sciebat enim quod apostoli nondum fortes erant ad tolerantiam passionis. Ideo ait in textu: «s@i che parea che l'aere ne temesse». Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 49-51   Sic primo construe: Non solum illa leonina effigies, que superbiam prefigurat, me a bono proposito revocabat, sed etiam una lupa, que propter sui ingluviem avaritiam preostendit, tantum michi gravedinis irrogavit, quod ego perdidi spem ad celestia ascendendi. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 52-54   Circa vero istam avaritiam, que naturam dicitur habere lupinam, quatuor secundum licteram considerare valemus, duo in se et duo extra se. In se enim habet: primo, insatiabilem voluptatem; secundo, insanabilem infirmitatem. Extra se autem: primo, nullam in animo securitatem; secundo, nullam de suis divitiis felicitatem. Circa duo prima, est notandum quod avaritia habet in se ista duo periculosa: primum est insatiabilis voluptas; nunquam enim mens avari hominis satiatur. Unde Salomon: Avarus non implebitur pecunia . Et Seneca: Avaro tam deest quod habet quam quod non habet. Ideo ait in textu: «che di tutte brame». Secundum est insanabilis infirmitas, quia avarus a sua infirmitate divitiis vel paupertate, ut ait philosophus, curari nequit. Nam si efficitur pauper, in avaritiam vergit; si vero dives, nunquam satiatur. Et in hoc avarus ydropico similatur, qui quanto plus bibit, plus bibere concupiscit. De quo poeta: «Quo plus sunt pote, plus sitiuntur aque» . Ideo ait in textu: «sembiava carca nella sua magrezza». Quasi dicat: licet avaritia sit onerata divitiis, nunquam efficitur inde pinguis. Et ista duo intra se concludit avarus. Extra se vero duo alia considerare debemus. Primum est quod avarus nullam habet in animo securitatem; nam avarus in congregando habet laborem, in custodiendo habet timorem, in perdendo vero dolorem. Et beatus Augustinus dicit quod avarus dum dormit latrones somniat. Et hoc est quod resonant verba textus: «et molte genti f$e gi@a viver grame». Secundum est quod avarus nullam habet de suis divitiis felicitatem; nam, ut manifeste videmus, de bonis congregatis avarus gaudere vel letari non potest; et hoc quia divitie sunt onera animum hominis aggravantia. Et in hoc felicior est pauper quam dives, qui nullo in animo onere pregravatur. De quo Iuvenalis: «Cantabit vacuus coram latrone viator» . De divite autem per respectum ad pauperem ait Seneca, X libro Tragediarum: Cispes tyrio mollior ostro Solet impavidos ducere somnos. Aurea rumpunt tecta quietem Vigilesque trahit purpura noctes. O si pateant pectora ditum! Quantos intus sublimis agit / fortuna metus!... Pectora pauper secura regit. Ideo ait autor in textu: questa mi porse tanto di gravezza con la paura c'uscia di sua vista, ch'i' perde' la speranza de l'altezza. Timor enim qui exit de avaritia, quia semper timet homo deficere si terrena relinquat, solicitudinem suggerit homini de eternis. Et ideo Christus in Evangelio: Non potestis Deo servire et Mammone . Est autem Mammona, ut dicit glosa, nomen demonis, qui de divitiis temptat hominem in hac vita. His allegorice de avaritia, que prefiguratur in lupa, conspectis, aliqua de natura lupina secundum tres solummodo autores, Ysydorum videlicet, Aristotilem et Homerum, breviter sub compendio videamus. Natura enim lupi, secundum Ysidorum, est rapacitas, crudelitas, et tolerantia famis ; sic avaritia facit hominem in alios rapacem, in suos crudelem, et in se inhumaniter esse parcum. Nam, ut in libro De Proprietatibus Rerum scribitur: Lupus famem diutius tolerat ut possit melius et avidius laniare. Sic avarus etiam non expendit, ut possit melius pecuniam aggregare. Scribit etiam beatus Ambrosius quod quidam dives avarus dum sibi semel sua uxor ovum coctum portasset ad mensam, suspirans ait: Heu mulier, quid fecisti? Ex isto ovo poterat oriri gallina. Aristotiles autem dicit quod lupus quanto senior tanto peior. Sic avarus, ut superius dictum est, quanto plus etate senescit, tanto plus avaritia iuvenescit. Et hoc est valde stultum, in itinere unius diei portare cibaria ad victum suficientia toti anno. Unde Seneca: Avarus quid sibi velit non intelligo. Dicit etiam Aristotiles quod in India est lupus qui habet faciem hominis, pedes leonis, caudam scorpionis, velocitatem cervi, vocem tube, et duos ordines dentium in ore, superius et inferius ordinatos. Istud monstrum indicum vere avarum hominem prefigurat. Habet enim avarus faciem hominis, quia blanditur at adulatur illis a quibus intendit aliquid extorquere; pedes leoninos, quia semper suus affectus ad rapiendum intendit; caudam scorpionis, quia semper in fine deceptionum venena perfundit; vocem tube, quia a remotis partibus mercatores et mercantias faucibus hyantibus ad se vocat; duos ordines dentium, quia dum bona temporalia rapaciter coaccruat, crudeliter sepelit et occultat. Ipsaque sic coaccruata et occultata aliquando a tiniis et erugine demoliuntur, et aliquando a furibus effodiuntur pariter et furantur, ut ait Christus in Evangelio, Mathei VIam . Homerus autem dicit quod lupus est animal valde vigil et parum dormit; sic avarus, dum vigilat in querendo, quietem perdit internam pariter et externam. Fugit enim somnus ab oculis eius. Exemplum igitur de quodam paupere, qui quotidianum victum labore manuum acquirebat, et semper letus et iocundus apparebat, et totam contratam cantu nimio fastidiebat. Cuius letitiam suus convicinus admirans, et sciens divitias libertati fore contrarias, quandam tascam plenam pecunia in domum illius pauperis clam proiecit. Qui cum illam invenisset, statim letitiam perdidit, tristitiam et melancoliam incurrit, et nec cantare nec dormire, neque requiem invenire valuit quamdiu apud se tenuit illam tascam. Reddita vero domino suo tasca, sibi rediit leta quies. Ideo bene ait quidam doctor: Thesauros invenisti, requiem perdidisti. Ideo, his omnibus attente consideratis, bene in consequentibus ait Virgilius ad autorem ibi: chè questa bestia, per la qual tu gride, non lasci'altrui passar per la sua via, ma tanto lo 'mpedisce che l'uccide; et à natura sì malvagia et ria che mai non empie la bramosa vollia, et dopo 'l pasto à più fame che pria. (Inf. I. 94-99) Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 55-57   SECUNDA COMPARATIO. Utraque comparatio est moralis et summitur: prima a nautis sive marinariis, qui dum evadunt pericula maris, statim quod ad terram pervenerint, ad ea que evaserunt pericula se revolvunt. Sic autor, postquam evasit pericula silve, statim quod ad montem pervenit, ad illa pericula que evaserat se convertit. Alia comparatio a mercatoribus summi potest, qui dum libenter et solicite acquirunt, statim quod tempus lucrationi contrarium appropinquat, medullitus contristantur. Sic fecit autor, qui dum montem ascenderet, postquam fuit ab illa fera tertia prepeditus, cepit mirabiliter contristari. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 61-63   Raucus videbatur autori Virgilius, quia multa per secula ipse Virgilius et alii poete, per longum silentium, hominibus ignoti erant. Sed autor ipsum et alios qui per negligentiam et ignaviam in eis non studentium mortui videbantur, suo tempore suscitavit. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 91 Ad te convien tenere altro viaggio. Nota quod autor, postquam vitia que hominem ad bene agendum impediunt designavit, ponit quomodo Virgilius, maximus poetarum, sibi apparuit, et quomodo eum ab illis tribus vitiis liberavit. Ubi est notandum quod Virgilius in hoc loco tenet figuram et similitudinem rationis humane, qua mediante autor penas peccatis adaptat. Unde si in aliquo loco vel passu videatur contra catholicam fidem loqui, non miretur aliquis, quia secundum rationem humanam poetice pertractando dirigit vias suas. Et ego, simili modo exponens et glosans, non nisi itinera sua sequar. Quia ubi loquitur poetice, exponam poetice; ubi vero theologice, exponam theologice, et sic de singulis. Non autem intendo vel contra fidem vel contra Sanctam Ecclesiam aliquid dicere sive loqui. Si autem aliquid inepte dicerem, volens textum autoris exponere, ne aliquid remaneat inexcussum, ex nunc revoco et annullo, et Sancte Romane Ecclesie et eius officialium correctioni et ferule me submitto. Quia si in ista Comedia esset aliquod hereticum, quod per poesiam seu aliam viam sustineri non posset, non intendo illud tale defendere vel fovere, immo potius, viso vero, totis conatibus impugnare. Rogo te autem, o lector, ut autorem non iudices sive culpes, si tibi videatur quod ipse autor in aliquo loco vel passu contra catholicam fidem agat, quia poetice loquitur et fictive. Et ideo iste liber dicitur Comedia, que est quoddam genus poesie ad quam spectat vera integumentis poeticis et propheticis ambagibus nubilare. Unde iste autor, quamvis theologus et fidelis, tamen ad cognoscendum Deum et adscendendum ad ipsum poeticas scalas facit. Et in hoc imitatus est non solum Platonem et Martialem, sed etiam Salomonem, qui more poetico condidit Cantica Canticorum, ex quibus gentiles sibi epythalamia vendicarunt. Et tanto maior poeta omnibus aliis est censendus, quanto magis sublime opus ipse composuit, non solum de Inferis, ut simplex poeta loquendo, sed ut theologus de Purgatorio ac etiam [de] Paradiso, quantum homo aliquis subtilius ymaginari potest, ad utilitatem omnium viventium venustissime pertractando. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 97-99   NOTABILE. Istud notabile, licet contra appetitum et desiderium avarorum principaliter se extendat, nichilominus potest extendi et dirigi contra omnem cuiuscumque rei insatiabilem appetitum. Habet enim quilibet appetitus insatiabilis istam naturam, quod quanto plus habet, tanto appetit et desiderat plus habere. Unde poeta: Quo plus sunt pote, plus sitiuntur aque. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 100-105   VATICINIUM. Postquam Virgilius contra avaritiam locutus est Danti, ponit quoddam vaticinium, dicens quod venturus est quidam dominus qui avaritiam exterminabit e mundo, ipsamque in Infernum reducet, de quo loco invidia dyabolica concitavit, ac per totam mundi machinam seminavit. Iuxta quod in Libro Sapientie dicitur secundo capitulo: Invidia dyaboli mors introivit in orbem terrarum. Hoc est, per invidiam dyaboli mors, hoc est avaritia, que totum mundum occidit, introivit in orbem terrarum. Sed circa istud vaticinium tria principaliter sunt videnda: primo, quare iste venturus dominus canis leporarius nominetur; secundo, quid vult dicere quod sua natio erit inter feltrum et feltrum; tertio, quare potius debet esse salus Ytalie quam aliarum provinciarum, cum de mundo ipsam debeat extirpare. Circa primum nota quod iste venturus dominus dicitur canis leporarius propter quasdam laudabiles conditiones quas habet canis leporarius. Nam canes leporarii, inter omnes canes, sunt magis nobiles et generosi, ut vult Philosophus in libro De Animalibus. Unde, propter eorum generositatem, duo maxime laudabilia habent: Primum est quod non latrant. Unde Philosophus dicit quod canes generosi non latrant. Secundum est quod captam predam non comedunt, sed venatoribus servant. Per primum accipere possumus nobilitatem Romani Imperii, quod quidem inter omnia regna obtinet principatum. Per secundum vero, personam possumus accipere imperantis, qui quidem ita largus erit quod nichil sibi preter honorem et gloriam reservabit, sed omnia rei publice et suis militibus assignabit. Sicut Scipio Africanus qui, subiugata Affrica, que est tertia pars mundi, senatoribus et universo consilio Romanorum inquit: Cum totam Affricam vestre ditioni subiecerim, nichil ex ea preter nomen et gloriam reportavi. Habent etiam canes alia duo mirabilia, propter que merito iste venturus dominus sub figura canis figuraliter figuratur: primum est quod parcunt prostratis; secundum est quod insiliunt in rebelles. Et de his duabus proprietatibus dicitur in libro De Proprietatibus Rerum: Canum mitigatur sevitia homine humi consedente, inflamatur autem et accenditur homine impugnante. Et ista duo pertinent ad sacrum imperium, sicut prophetatum fuit longo ante tempore, prout scribit Virgilius libro VI Eneydorum. Et beatus Augustinus etiam ponit in primo libro De Civitate Dei: Parcere subiectis et debellare superbos. Circa secundum est notandum quod iste poeta, more poetarum, futura vaticinatur; unde poeta idem est quod propheta. Nam quos Sacra Scriptura prophetas appellat, hos pagani denominabant poetas, et aliquando vates. Vates autem a vi mentis dicuntur, ut ait Varro . Vaticinando igitur dicit autor istum venturum dominum nasciturum inter feltrum et feltrum. Hoc est quia ista exterminatio quam faciet de avaritia erit virtualis et essentialis, non vitiosa et apparens; ideo dicit ipsam oriundam a corde. Cor autem medium est inter duas subascellas. Abscella autem lingua hyspana feltrum vocatur. Dicit itaque: «la sua nation sar@a tra feltro et feltro»; hoc est, sua operatio, propter quam virtus renovabitur in hoc mundo, exiet de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta, ut ait beatus Paulus Apostolus. Circa tertium vero nota quod, licet ipsam avaritiam iste venturus dominus de toto mundo debeat effugare, nichilominus iste vates ponit vaticinando quod erit salus totius Ytalice regionis, quia in Ytalia magis avaritia viget, et in laycis et clericis, et maxime propter symoniam prelatorum et presidum Romane Ecclesie cupidorum. Ea propter, ubi magis abundat infirmitas, ibidem succurrere magis debet efficacia medicantis. Veniet itaque venturus dominus qui avaritiam et symoniam de Ytalia ac orbe etiam universo repellet. Vel aliter anagogice exponendo: Per istum leporarium accipere possumus Christum, qui venturus est ad iudicium, cuius natio, idest apparitio, erit inter feltrum et feltrum, hoc est inter bonos et reprobos, ibique avaritiam, que secundum Apostolum ydolorum est servitus, cum omnibus aliis vitiis in Inferno recludet cum dicet: «Ite, maledicti, in ignem eternum, qui paratus est dyabolo et angelis eius», ut habetur in Evangelio beati Mathei, XXV capitulo . Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 106-108   Hic tangit autor tria prelia que fuerunt inter montes ubi nunc est Roma et regnum Rutilorum, quod quidem hodie Campania nominatur. Ista autem prelia fuerunt inter Eneam, venientem de Troya, et Turnum regem Rutilorum per annos CCCC et ultra, antequam Romulus et Remus, qui de ipsius Enee stirpe regia descenderunt, alme urbis fundamenta iecissent. Pugnavit autem utraque pars pro Ytalia possidenda ac etiam sublimiter sublimanda. Nam Eneas, ut sacrum Romanum fundaret Imperium, quia per artem astrorum et oracula deorum previderat illud solummodo in Ytalia duraturum ac etiam regnaturum, licet esset totus pius et dulcis, et quia cum Turno pacem habere non poterat, se ad bella convertit. Turnus etiam, ut liberaret Ytaliam de manibus Troyanorum, et quia ab oraculis receperat in responsum quod quicumque Laviniam, virginem filiam regis Latini, duceret in uxorem, filii eius et descendentes ex ipso totius mundi imperium possiderent, et Eneas ad illud matrimonium totis viribus aspiraret, et maxime, quia dicta Lavinia sibi fuerat desponsata, tantum Ytaliam ferro defendit, quod ipse et Camilla, regina Vulscorum ex una parte et ex alia parte Eurialus et Nisus in diversis preliis ceciderunt. Fuerunt autem inter ipsos plura et diversa prelia, et maxime tria: Primum scribit Virgilius, VIIII libro Eneydorum, in quo bello ceciderunt Eur[i]alus ac Nisus; secundum scribit libro XIIo, in quo cecidit ipsa virgo Camilla; tertium vero scribit libro XIIo, in quo mortuus fuit Turnus. At ego, volens sequi ordinem Virgilii, licet autor primo ponat Camillam, primo ponam Eurialum et Nisum. Eurialus enim fuit quidam nobilis adolescens, unus de numero principum Troyanorum; nam ex parte matris de stirpe regia descendit, sicut ipse ait ad Iulum, Enee filium, ut nono Eneydorum volumine continetur: Est michi genitrix Priami de gente vetusta . Fuit autem tante pulcritudinis ac etiam venustatis quod nullus in toto exercitu Enee pulcrior poterat reperiri. Unde, eodem libro, ait Virgilius: Comes erat Nisi Eurialus, quo pulcrior alter Non fuit. Eneadum Troyana nec induit arma, Ora puer prima signans intonsa iuventa. Huic erat comes, ut dictum est, quidam nobilis princeps Troyanus, nomine Nisus. Quorum exitus describit Virgilius in hunc modum: Eneas enim posuit filium suum Iulum et Nisum et Eurialum ad unius portae custodiam civitatis illius, scilicet quam in honore Troye fundaverat in ripa Tybris quando applicuit ibi primo, mandans eis quod, pro nulla re que accidere posset, se a dicte civitatis custodia absentarent. Et ipse, navem ascendens, civitates et loca Tuscie adiit contra Turnum ipsarum auxilia petiturus. Turnus vero, sentiens Eneam de illis partibus recessisse, totum navigium ipsius Enee, quod erat in litore Ardee, combussit, et ad expugnandam civitatem in qua erant Iulus, Eurialus et Nisus, viriliter se convertit. Sed postquam vidit quod nec Troyanos ad pugnam poterat provocare nec menia expugnare, in circuitu castra locat. Isti autem duo principes, scilicet Eurialus et Nisus, electi sunt a Troyanis ut irent ad querendum Eneam, et sibi significare qualiter Rutuli suam novam obsederant civitatem. Sed ante composuerunt ad invicem aggredi castra Turni. Erat enim ipsis cor unum et anima una; nam unus sine alio esse vel vivere non valebat. Unde Virgilius: His amor unus erat, pariterque in bella ruebant . Et sicut ordinaverant intra se, ita quadam nocte, aperientes ianuas civitatis in castra ipsius Turni, somno et vino sepulta, tanquam duo leones audacissimi irruerunt, et hic inde reges et principes trucidantes et sine nomine plebem, dum vellent prosequi suum iter trecentos milites sub Vulscente magistro ex urbe latina revertentes, ad Turnum obviam habuerunt. Quos ut viderunt Eurialus et Nisus de itinere exeuntes per quandam silvam dempsissimam et obscuram, fuge presidium petierunt. Qui, propter silvestrium arborum dempsitatem, unus ab alio deviavit. Tunc Nisus, videns se dilecti amici societate nudatum, cepit conqueri et clamare, dicens: «Euriale infelix, qua te regione reliqui? Quare sequar?» Et talibus querimoniis se revolvens, totum iter fallacis silve simul ac vestigia retro observata legit, dumisque silvestribus errat. Et dum sic errando socium quereret predilectum, audit equos, audit strepitus, et videt milites insequi vestigia fugientum. Et non post multum sibi clamor pervenit ad aures quomodo Rutili invenerant Eurialum. Et tunc, quasi amens effectus, nescit vere Quid faciat, qua vi iuvenem, quibus audeat armis eripere? an sese medios moriturus in hostes inferat, et pulcram properet per vulnera mortem? Et sic, talia in pectore volvens, lanceam iecit, que in unius militis confixa lateribus fuit fracta, ferro in vulnere remanente. Et ecce, dum milites starent attoniti, quia non viderant unde hasta venisset, subito Nisus aliam hastam iecit, que alium militem in capite vulneravit. Tunc Vulscens, accensus ira, Eurialum protinus trucidavit. Unde Virgilius: Transadigit costas et candida pectora rumpit. Volvitur Eurialus leto pulcrosque per artus It cruor inque humeros cervix collapsa recumbit. Purpureus veluti cum flos succisus aratro Languescit moriens, lapsove papavera collo Demisere caput pluvia cum forte gravantur. Nisus autem, cum vidisset super dilectum amicum Vulscum et milites devolutos, prorupit in medium, et illum qui interfecerat Eurialum sui furoris impetu interfecit. Tunc Vulsci milites ipsum vallant, et hinc inde gladiis eum necant. Ipse vero, vicinam mortem sentiens, super exanimem se proiecit amicum; et ibi demum placida sic morte quievit. In secundo bello, sicut in XI libro Eneydorum scribit ipse Virgilius, mortua est Camilla, virgo nobilissima, Vulscorum regina, que in duobus maxime commendatur: Primo in virginitate, quam quidem dilexit intantum quod licet esset et pulcra et iuvenis et regina, nunquam tamen voluit habere maritum. Et propter suam laudabilem virginitatem, decus et pulcritudo totius Ytalie dicebatur. Unde beatus Ieronimus, primo libro Contra Iovinianum, de hac regina sic ait: Reginam Vulscorum Camillam Virgilius insignis poeta describit. Quam Turnus, cui auxilium dare venerat, laudare volens, non habuit quod amplius diceret nisi virginem nominaret. O decus, inquit, Ytalie virgo Camilla. Secundo commendatur in arte pugnandi. Fuit enim adeo bellicosa et in armis instructa, quod contra potentiam Troyanorum cum multitudine virorum et mulierum in auxilium venit Turno. Que postquam multas strages de Troyanis et Tuscis fecisset, et ipsos in multis et diversis preliis debellasset, tandem ab uno tusco qui vocabatur Aruns, ut XIo libro ponit ipse Virgilius, fuit lancea in pectore perforata. Tunc concurrunt trepide comites sue, scilicet socie bellatrices, dominamque de equo ruentem suscipiunt manibus tremebundis. Illa vero moriens, manu sua hastam de pectore traxit; sed inter costas remansit ferrea cuspis fixa. Et sic inter brachia sociarum ultimum clausit diem. Virgilius: Labitur exsanguis, labuntur frigida leto Lumina purpureus quondam color ora reliquit; Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. In tertio vero bello, sicut habetur in XIIo Eneydorum, mortuus fuit Turnus. Iste Turnus fuit rex Rutilorum, et Laviniam, regis Latini filiam, desponsaverat, sed nondum duxerat eam. Eneas vero, veniens in Ytaliam et pacem habere desiderans cum Latinis, ipsam habere Laviniam affectabat. Unde isti duo reges, Eneas et Turnus, ab invicem dissenserunt, et unus alium multis preliis laniavit. Tandem, sicut scribit Virgilius XIIo Eneydorum, Eneas post multa bella Laurentum, civitatem Latini regis, obsedit. Et dum ipsam instrumentis conaretur bellicis conquassare, regina, mater ipsius Lavinie, ne filiam suam Enee videret uxorem, laqueo se suspendit, sicut dicetur infra, secunda cantica cantu [XVII]. Tunc Turnus, audiens Eneam civitatem Latini ferro et igne vastare, et sentiens reginam propriis manibus sui amore necatam, dolore cordis accensus, volat ecce per hostes, et velut saxum de montis vertice cadens, sic urbis ruit ad muros, et elevata manu ait tam obsidentibus quam obsessis: «Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini; quecumque est fortuna, mea est» . Quasi dicat: Pro Lavinia atque regno ista bella consurgunt. Sed pugnemus nos ipsi duo, scilicet Eneas et ego, et cui fortuna victoriam dederit, Laviniam largiatur et regnum. Ad has voces pars utraque deposuit arma, et ipsi solummodo duo duello pugnare ceperunt. Virgilius XIIo libro Eneydorum: Procursu rapido, coniectis eminus hastis, Invadunt Martem clipeis atque ere sonoro. Dat gemitum tellus; tamen crebros ensibus ictus Congeminant. Sors et virtus miscetur in unum. Concurrunt clipeis; ingens fragor ethera complet. Postquam vero lanceis et gladiis fuerunt ad invicem preliati, Eneas ad ultimum lanceam in ipsius Turni femora figens ipsum regno simul et sponsa vitaque privavit. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 117 C'a la seconda morte ciascun grida. Nota quod duplex est mors, temporalis videlicet et spiritualis. Temporalis mors est illa que separat animam a corpore. Spiritualis vero mors est illa que separat animam ab ipso Deo, que quidem mors nil aliud est quam mortale peccatum. Et hec etiam est duplex: Prima in presenti, quando scilicet homo mortaliter peccat; sed ab ista morte potest homo per penitentiam surgere; de qua resurrectione dicit beatus Apostolus: Surge qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus. Secunda est in futuro, quando scilicet homo, cum peccato mortali decedens, eternis suppliciis mancipatur. Et ista etiam duplex est: Prima est illa qua in Inferno sola anima cruciatur. Et de hac habetur in Evangelio beati Luce XVI: Mortuus est dives, et sepultus est in inferno . Secunda est illa qua simul cum corpore anima post generalem omnium resurrectionem cruciabitur in Inferno. Et de hac ait beatus Iohannes in Apocalipsi XXo : Beatus qui habet partem in resurrectione prima; in hiis secunda mors non habet potestatem. Ad hanc igitur mortem clamant damnati quia optant ut compleatur numerus damnatorum, quia, ex invidia quam habent, vellent quod omnes homines damnarentur. Guido da Pisa 1327-28[?]
Inferno 1 122 Anima fia a ciò di me più degna. Volens Virgilius autorem ad sui sequelam inducere, promittit sibi ostendere Infernum et Purgatorium. Sed quia ad secreta celi et divina humana ratio, quam prefigurat Virgilius, non attingit, ideo non promittit sibi ostendere Paradisum, sed dicit quod ad hoc demonstrandum una alia anima erit dignior eo, et ista est Beatrix. Que quidem Beatrix tenet typum et figuram vite spiritualis; ubi nota quod Beatrix in ista Comedia accipitur quatuor modis: interdum enim accipitur licteraliter pro quadam videlicet nobili domina florentina, que sua pulcritudine et morum honestate mirabiliter emicuit in hac vita; aliquando accipitur allegorice pro sacra scilicet scientia theologie; aliquando accipitur moraliter, sive typice, pro vita scilicet spirituali; aliquando vero accipitur anagogice pro gratia scilicet divina, homini infusa, et vita beata homini attributa. Que quatuor in lictera perspicaciter intuenti clarius apparebunt. Guido da Pisa 1327-28[?]